Trouvé 4456 Résultats pour: Dominus Deus
Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, (Liber Deuteronomii 17, 2)
Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 17, 8)
Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te (Liber Deuteronomii 17, 10)
Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: (Liber Deuteronomii 17, 14)
eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. (Liber Deuteronomii 17, 15)
Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. (Liber Deuteronomii 17, 16)
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. (Liber Deuteronomii 18, 2)
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. (Liber Deuteronomii 18, 5)
Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, (Liber Deuteronomii 18, 6)
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)
Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. (Liber Deuteronomii 18, 12)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, (Liber Deuteronomii 18, 15)