Trouvé 4456 Résultats pour: Dominus Deus
Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 17)
Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. (Prophetia Ezechielis 21, 24)
hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? (Prophetia Ezechielis 21, 26)
Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: Mucro, mucro, evaginate ad occidendum: limate ut interficias et fulgeas: (Prophetia Ezechielis 21, 28)
Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 32)
Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quæ fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)
Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 12)
Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ, in diebus quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam. (Prophetia Ezechielis 22, 14)
Et possidebo te in conspectu gentium: et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 22, 16)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem, (Prophetia Ezechielis 22, 19)
Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos. (Prophetia Ezechielis 22, 22)
Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus. (Prophetia Ezechielis 22, 28)