Trouvé 4456 Résultats pour: Dominus Deus
super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? (Liber Psalmorum 113, 10)
Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. (Liber Psalmorum 113, 11)
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron. (Liber Psalmorum 113, 20)
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. (Liber Psalmorum 113, 22)
Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. (Liber Psalmorum 114, 1)
Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. (Liber Psalmorum 114, 5)
Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me. (Liber Psalmorum 114, 6)
Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: (Liber Psalmorum 114, 7)
De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. (Liber Psalmorum 117, 5)
Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo. (Liber Psalmorum 117, 6)
Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. (Liber Psalmorum 117, 7)
Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 117, 13)