Mosaico decorativo

Trouvé 4456 Résultats pour: Dominus Deus

  • Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. (Liber I Paralipomenon 21, 28)

  • Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. (Liber I Paralipomenon 22, 11)

  • Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. (Liber I Paralipomenon 22, 12)

  • Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. (Liber I Paralipomenon 22, 16)

  • Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 18)

  • Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 23, 25)

  • Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. (Liber I Paralipomenon 24, 19)

  • omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. (Liber I Paralipomenon 25, 5)

  • Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. (Liber I Paralipomenon 26, 5)

  • Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli. (Liber I Paralipomenon 27, 23)

  • Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis. (Liber I Paralipomenon 28, 3)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina