Trouvé 1152 Résultats pour: Domino
Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara. (Liber Psalmorum 146, 7)
Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. (Liber Psalmorum 146, 11)
Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)
Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. (Liber Psalmorum 149, 4)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. (Liber II Maccabaeorum 2, 23)
Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci: et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam. (Liber II Maccabaeorum 4, 38)
Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens. (Liber II Maccabaeorum 7, 40)
Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)
Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit: (Liber II Maccabaeorum 10, 1)
Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. (Liber Proverbiorum 3, 5)