Trouvé 1152 Résultats pour: Domino
Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus. (Liber I Samuelis 15, 15)
Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 21)
Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. (Liber I Samuelis 16, 2)
Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)
Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus? (Liber I Samuelis 16, 6)
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)
Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)
Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. (Liber I Samuelis 23, 21)
Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 7)
jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. (Liber I Samuelis 24, 22)
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos. (Liber I Samuelis 25, 14)