Trouvé 1152 Résultats pour: Domino
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, (Liber Numeri 17, 7)
Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. (Liber Numeri 18, 6)
Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. (Liber Numeri 18, 9)
Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. (Liber Numeri 18, 12)
Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 13)
Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, (Liber Numeri 18, 15)
Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)
Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. (Liber Numeri 18, 19)
Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, (Liber Numeri 18, 26)
et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. (Liber Numeri 18, 28)
et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. (Liber Numeri 20, 3)
At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. (Liber Numeri 21, 2)