Trouvé 1927 Résultats pour: Domini
Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israël, et non stillabis super domum idoli. (Prophetia Amos 7, 16)
Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. (Prophetia Amos 8, 11)
Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient. (Prophetia Amos 8, 12)
Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus. (Prophetia Amos 9, 8)
Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)
Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens: (Prophetia Ionae 1, 1)
Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)
Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: (Prophetia Ionae 3, 1)
Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)
Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem. (Prophetia Michaeae 1, 1)
