Trouvé 727 Résultats pour: Domine
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis. (Liber II Maccabaeorum 14, 35)
Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est. (Liber II Maccabaeorum 14, 36)
Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, (Liber Sapientiae 9, 1)
Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. (Liber Sapientiae 9, 19)
et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: (Liber Sapientiae 10, 20)
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 27)
O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! (Liber Sapientiae 12, 1)
Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)
Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)
Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. (Liber Sapientiae 16, 13)