Trouvé 727 Résultats pour: Domine
Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. (Liber Psalmorum 37, 10)
Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus. (Liber Psalmorum 37, 16)
Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me. (Liber Psalmorum 37, 22)
Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ. (Liber Psalmorum 37, 23)
Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. (Liber Psalmorum 38, 5)
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 38, 13)
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. (Liber Psalmorum 39, 6)
Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. (Liber Psalmorum 39, 10)
Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. (Liber Psalmorum 39, 12)
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice. (Liber Psalmorum 39, 14)
Ego dixi: Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi. (Liber Psalmorum 40, 5)
Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis. (Liber Psalmorum 40, 11)