Trouvé 749 Résultats pour: Domine Dominorum Agnus
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. (Liber Psalmorum 21, 20)
In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam: (Liber Psalmorum 24, 1)
Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. (Liber Psalmorum 24, 4)
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. (Liber Psalmorum 24, 6)
Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. (Liber Psalmorum 24, 7)
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim. (Liber Psalmorum 24, 11)
In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. (Liber Psalmorum 25, 1)
Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum. (Liber Psalmorum 25, 2)
Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: (Liber Psalmorum 25, 6)
Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. (Liber Psalmorum 25, 8)
Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine. (Liber Psalmorum 25, 12)
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me. (Liber Psalmorum 26, 7)