Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. (Liber Numeri 12, 6)
At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: (Liber Numeri 12, 7)
ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? (Liber Numeri 12, 8)
ait ad Moysen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, (Liber Numeri 12, 11)
Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. (Liber Numeri 12, 13)
Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. (Liber Numeri 12, 14)
Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 13, 2)
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. (Liber Numeri 13, 4)
Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? (Liber Numeri 14, 3)
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. (Liber Numeri 14, 8)
Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. (Liber Numeri 14, 9)
Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. (Liber Numeri 14, 10)