Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 42)
Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. (Liber Numeri 1, 44)
Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 45)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 1, 48)
Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 2, 1)
Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. (Liber Numeri 2, 2)
Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 32)
Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)
Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)