Mosaico decorativo

Trouvé 8719 Résultats pour: Dom

  • Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. (Liber Genesis 18, 15)

  • Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. (Liber Genesis 18, 16)

  • Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: (Liber Genesis 18, 17)

  • Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. (Liber Genesis 18, 19)

  • Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. (Liber Genesis 18, 26)

  • Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)

  • Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. (Liber Genesis 18, 30)

  • Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. (Liber Genesis 18, 31)

  • Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. (Liber Genesis 18, 32)

  • Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina