Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula: (Prophetia Danielis 3, 26)
quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 37)
Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ; (Prophetia Danielis 3, 43)
et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. (Prophetia Danielis 3, 45)
Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, (Prophetia Danielis 3, 49)
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. (Prophetia Danielis 3, 52)
Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)
Benedicite, cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 59)
Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 60)