Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 25)
Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. (Liber Ieremiae 48, 26)
Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. (Liber Ieremiae 48, 30)
Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. (Liber Ieremiae 48, 35)
super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)
Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. (Liber Ieremiae 48, 40)
et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)
Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)
Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)
Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)
Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? (Liber Ieremiae 49, 1)
Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 2)