Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. (Liber Ieremiae 14, 1)
Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)
quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. (Liber Ieremiae 14, 9)
Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. (Liber Ieremiae 14, 10)
Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. (Liber Ieremiae 14, 11)
Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. (Liber Ieremiae 14, 13)
Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. (Liber Ieremiae 14, 14)
Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi. (Liber Ieremiae 14, 15)
Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. (Liber Ieremiae 14, 20)
Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc. (Liber Ieremiae 14, 22)
Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. (Liber Ieremiae 15, 1)