Mosaico decorativo

Trouvé 8719 Résultats pour: Dom

  • Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum. (Liber II Regum 17, 28)

  • et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus. (Liber II Regum 17, 32)

  • Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. (Liber II Regum 17, 33)

  • Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël: (Liber II Regum 17, 34)

  • sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. (Liber II Regum 17, 36)

  • sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. (Liber II Regum 17, 39)

  • Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem. (Liber II Regum 17, 41)

  • Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. (Liber II Regum 18, 3)

  • In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: (Liber II Regum 18, 5)

  • et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber II Regum 18, 6)

  • Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. (Liber II Regum 18, 7)

  • quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus: omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt. (Liber II Regum 18, 12)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina