Mosaico decorativo

Trouvé 8719 Résultats pour: Dom

  • Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. (Liber II Regum 14, 27)

  • Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus. (Liber II Regum 15, 3)

  • Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ. (Liber II Regum 15, 5)

  • Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber II Regum 15, 9)

  • Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita. (Liber II Regum 15, 12)

  • Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus. (Liber II Regum 15, 18)

  • Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber II Regum 15, 24)

  • Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit eum, regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 25)

  • Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber II Regum 15, 28)

  • In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios. (Liber II Regum 15, 29)

  • Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est. (Liber II Regum 15, 34)

  • Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam. (Liber II Regum 15, 35)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina