Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam. (Liber I Regum 22, 11)
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. (Liber I Regum 22, 12)
Cui Michæas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. (Liber I Regum 22, 14)
Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. (Liber I Regum 22, 15)
Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. (Liber I Regum 22, 16)
Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace. (Liber I Regum 22, 17)
Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris : (Liber I Regum 22, 19)
et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)
Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ? (Liber I Regum 22, 21)
Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita. (Liber I Regum 22, 22)
Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. (Liber I Regum 22, 23)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ? (Liber I Regum 22, 24)