Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis. (Liber I Samuelis 7, 13)
Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 17)
Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. (Liber I Samuelis 8, 6)
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8, 7)
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. (Liber I Samuelis 8, 10)
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. (Liber I Samuelis 8, 18)
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam. (Liber I Samuelis 8, 22)
Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. (Liber I Samuelis 9, 17)
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. (Liber I Samuelis 9, 18)
Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui? (Liber I Samuelis 9, 20)