Mosaico decorativo

Trouvé 8719 Résultats pour: Dom

  • Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. (Liber Genesis 28, 16)

  • Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. (Liber Genesis 28, 17)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, (Liber Genesis 28, 21)

  • et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. (Liber Genesis 28, 22)

  • Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, (Liber Genesis 29, 13)

  • Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 27)

  • Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: (Liber Genesis 29, 28)

  • Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)

  • Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. (Liber Genesis 29, 32)

  • Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. (Liber Genesis 29, 33)

  • Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)

  • Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. (Liber Genesis 30, 6)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina