Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)
Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. (Liber Numeri 27, 3)
Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. (Liber Numeri 27, 4)
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Numeri 27, 11)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. (Liber Numeri 27, 12)
Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: (Liber Numeri 27, 16)
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. (Liber Numeri 27, 17)
Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. (Liber Numeri 27, 18)
Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. (Liber Numeri 27, 21)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. (Liber Numeri 27, 22)
Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus. (Liber Numeri 27, 23)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 28, 1)