Trouvé 893 Résultats pour: Dio
Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus, (Liber Isaiae 19, 1)
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. (Liber Isaiae 19, 14)
In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. (Liber Isaiae 19, 19)
In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio ; benedictio in medio terræ (Liber Isaiae 19, 24)
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. (Liber Isaiae 21, 15)
Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. (Liber Isaiae 22, 2)
Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia. (Liber Isaiae 24, 13)
In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. (Liber Isaiae 27, 1)
Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. (Liber Isaiae 29, 3)
sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ; (Liber Isaiae 29, 23)
Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea. (Liber Isaiae 30, 14)
Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. (Liber Isaiae 31, 8)