Trouvé 310 Résultats pour: Dii
ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi: (Liber Deuteronomii 17, 3)
Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, (Liber Deuteronomii 20, 13)
sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus: (Liber Deuteronomii 20, 17)
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. (Liber Deuteronomii 20, 18)
Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. (Liber Deuteronomii 24, 1)
et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit: (Liber Deuteronomii 24, 3)
Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. (Liber Deuteronomii 28, 36)
Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus. (Liber Deuteronomii 28, 64)
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. (Liber Deuteronomii 29, 18)
et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: (Liber Deuteronomii 29, 26)
Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. (Liber Deuteronomii 32, 16)
Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum: (Liber Deuteronomii 32, 17)