Trouvé 541 Résultats pour: Dies Dominica
Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)
Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. (Liber Nehemiae 8, 10)
Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes : Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere. (Liber Nehemiae 8, 11)
Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. (Liber Nehemiae 8, 18)
Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, (Liber Nehemiae 11, 23)
Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. (Liber Nehemiae 12, 23)
Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron. (Liber Nehemiae 12, 46)
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, (Liber Thobis 1, 24)
Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, (Liber Thobis 2, 1)
memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. (Liber Thobis 2, 6)
Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. (Liber Thobis 6, 18)
Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. (Liber Thobis 8, 14)