Trouvé 2423 Résultats pour: Dies Domini
Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se, (Liber Iudicum 13, 13)
Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. (Liber Iudicum 13, 15)
Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)
Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, (Liber Iudicum 13, 20)
et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, (Liber Iudicum 13, 21)
Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol. (Liber Iudicum 13, 25)
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)
Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. (Liber Iudicum 14, 8)
Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: (Liber Iudicum 14, 12)
Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. (Liber Iudicum 14, 14)
Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis? (Liber Iudicum 14, 15)
Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui: (Liber Iudicum 14, 19)