Trouvé 2423 Résultats pour: Dies Domini
Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. (Actus Apostolorum 27, 20)
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. (Actus Apostolorum 28, 14)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: (Epistula ad Romanos 1, 4)
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)
Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)
ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 24)
ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. (Epistula I ad Corinthios 1, 2)