Trouvé 2423 Résultats pour: Dies Domini
Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum. (Liber Iob 9, 25)
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? (Liber Iob 12, 9)
Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. (Liber Iob 14, 5)
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. (Liber Iob 14, 6)
Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)
Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. (Liber Iob 15, 32)
Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. (Liber Iob 17, 1)
Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. (Liber Iob 17, 11)
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. (Liber Iob 19, 21)
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Liber Iob 21, 13)
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. (Liber Iob 24, 1)