Mosaico decorativo

Trouvé 1999 Résultats pour: Deus Timere

  • Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)

  • Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi, (Liber Genesis 48, 3)

  • Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. (Liber Genesis 48, 9)

  • dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. (Liber Genesis 48, 11)

  • Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: (Liber Genesis 48, 15)

  • Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. (Liber Genesis 48, 21)

  • Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. (Liber Genesis 49, 25)

  • Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? (Liber Genesis 50, 19)

  • Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)

  • Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. (Liber Genesis 50, 21)

  • Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Genesis 50, 23)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina