Mosaico decorativo

Trouvé 2668 Résultats pour: Deus Jerusalem

  • sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)

  • At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: (Actus Apostolorum 22, 14)

  • Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, (Actus Apostolorum 22, 17)

  • et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. (Actus Apostolorum 22, 18)

  • Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? (Actus Apostolorum 23, 3)

  • Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. (Actus Apostolorum 23, 11)

  • Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)

  • postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. (Actus Apostolorum 25, 3)

  • Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? (Actus Apostolorum 26, 8)

  • dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. (Actus Apostolorum 27, 24)

  • Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio (Epistula ad Romanos 1, 9)

  • quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina