Trouvé 2668 Résultats pour: Deus Jerusalem
In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in præsidiis erant: quia impugnabant Israël. (Liber I Maccabaeorum 11, 41)
Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)
Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum: (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)
Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt, (Liber I Maccabaeorum 13, 49)
Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt: (Liber I Maccabaeorum 14, 19)