Trouvé 1968 Résultats pour: Deus Hebraeos Convivium
Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. (Liber Psalmorum 113, 11)
Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. (Liber Psalmorum 114, 5)
Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. (Liber Psalmorum 117, 27)
Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. (Liber Psalmorum 117, 28)
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. (Liber Psalmorum 134, 5)
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum. (Liber Psalmorum 138, 17)
Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me: (Liber Psalmorum 138, 19)
Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas. (Liber Psalmorum 138, 23)
Dixi Domino: Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. (Liber Psalmorum 139, 7)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)
Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 143, 1)
Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi. (Liber Psalmorum 143, 9)