Trouvé 1517 Résultats pour: Dei
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: (Epistula ad Romanos 7, 22)
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)
quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Epistula ad Romanos 8, 9)
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 14)
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)
Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. (Epistula ad Romanos 8, 17)
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. (Epistula ad Romanos 8, 19)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)
Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. (Epistula ad Romanos 8, 23)
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, (Epistula ad Romanos 8, 33)