Trouvé 1517 Résultats pour: Dei
prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)
Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, (Epistula ad Romanos 1, 1)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: (Epistula ad Romanos 1, 4)
per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, (Epistula ad Romanos 1, 5)
omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)
semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. (Epistula ad Romanos 1, 16)
Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. (Epistula ad Romanos 1, 17)
Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: (Epistula ad Romanos 1, 18)
quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. (Epistula ad Romanos 1, 23)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)