Trouvé 995 Résultats pour: David In Generatione
Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 12, 21)
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit: (Liber II Regum 14, 3)
et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 14, 20)
Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. (Liber II Regum 15, 7)
Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui: et regnavit Achaz filius ejus pro eo. (Liber II Regum 15, 38)
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus, (Liber II Regum 16, 2)
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: et regnavit Ezechias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 16, 20)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)
Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. (Liber II Regum 18, 3)
Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. (Liber II Regum 19, 34)
Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)
Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc: et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. (Liber II Regum 20, 6)
