Trouvé 664 Résultats pour: Cumque
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hæc eadem verba audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)
Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)
Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, (Liber I Samuelis 17, 50)
Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)
Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)
Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)
Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. (Liber I Samuelis 19, 16)
Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum, (Liber I Samuelis 20, 11)
Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)
Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? (Liber I Samuelis 20, 27)
Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. (Liber I Samuelis 20, 35)
Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum. (Liber I Samuelis 20, 36)
