Trouvé 169 Résultats pour: Cultus sanctitas peccati sacrificium offer

  • Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)

  • commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. (Liber Ecclesiasticus 3, 30)

  • Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 35)

  • quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 15)

  • Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. (Liber Ecclesiasticus 14, 11)

  • Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. (Liber Ecclesiasticus 23, 17)

  • A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. (Liber Ecclesiasticus 25, 33)

  • Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. (Liber Ecclesiasticus 27, 14)

  • Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)

  • Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. (Liber Ecclesiasticus 35, 2)

  • Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. (Liber Ecclesiasticus 35, 4)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina