Trouvé 169 Résultats pour: Cultus sanctitas peccati sacrificium offer

  • Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. (Liber Genesis 43, 9)

  • Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)

  • ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. (Liber Genesis 50, 17)

  • in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. (Liber Exodus 27, 21)

  • ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. (Liber Exodus 29, 33)

  • sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)

  • Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. (Liber Leviticus 2, 4)

  • Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur: (Liber Leviticus 2, 7)

  • Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam (Liber Leviticus 3, 9)

  • Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, (Liber Leviticus 5, 17)

  • offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei, (Liber Leviticus 5, 18)

  • Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. (Liber Leviticus 6, 23)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina