Mosaico decorativo

Trouvé 3322 Résultats pour: Cor

  • Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. (Liber Sapientiae 1, 8)

  • In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. (Liber Sapientiae 1, 9)

  • Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: (Liber Sapientiae 2, 2)

  • qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 3)

  • Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: (Liber Sapientiae 2, 8)

  • etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. (Liber Sapientiae 3, 4)

  • Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)

  • Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)

  • placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)

  • quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. (Liber Sapientiae 4, 15)

  • Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 17)

  • Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. (Liber Sapientiae 5, 18)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina