Trouvé 801 Résultats pour: Contra
et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. (Liber Ecclesiasticus 47, 11)
In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 20)
Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. (Liber Isaiae 2, 4)
et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)
Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)
Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)
eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes: (Liber Isaiae 7, 5)
Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam. (Liber Isaiae 9, 20)
Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. (Liber Isaiae 10, 15)
Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt ; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. (Liber Isaiae 11, 13)
Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)
