Trouvé 2015 Résultats pour: Christum Domini
et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 33, 16)
Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. (Liber II Paralipomenon 33, 18)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. (Liber II Paralipomenon 33, 22)
Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. (Liber II Paralipomenon 33, 23)
Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram. (Liber II Paralipomenon 34, 2)
Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)
Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 9)
tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent. (Liber II Paralipomenon 34, 10)
Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi. (Liber II Paralipomenon 34, 14)
Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)
Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium. (Liber II Paralipomenon 34, 17)