Mosaico decorativo

Trouvé 530 Résultats pour: Cel

  • De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. (Liber Isaiae 53, 8)

  • Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. (Liber Isaiae 53, 12)

  • Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, (Liber Isaiae 57, 4)

  • Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. (Liber Isaiae 57, 7)

  • Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. (Liber Isaiae 57, 15)

  • Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)

  • Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. (Liber Isaiae 58, 4)

  • Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus. (Liber Isaiae 59, 12)

  • Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)

  • et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo. (Liber Ieremiae 7, 31)

  • Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? (Liber Ieremiae 11, 15)

  • adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc? (Liber Ieremiae 13, 27)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina