Trouvé 168 Résultats pour: Castra
Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)
Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. (Liber Iudicum 21, 12)
Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. (Liber I Samuelis 4, 3)
Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. (Liber I Samuelis 4, 5)
Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. (Liber I Samuelis 4, 6)
Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: (Liber I Samuelis 4, 7)
Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. (Liber I Samuelis 11, 11)
Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, (Liber I Samuelis 17, 17)
Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum. (Liber I Samuelis 17, 53)
ait David ad Achimelech Hethæum, et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum. (Liber I Samuelis 26, 6)
Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis. (Liber I Samuelis 28, 5)
Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim. (Liber I Samuelis 28, 19)