Trouvé 65 Résultats pour: Carne
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, (Liber Leviticus 13, 26)
Et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est. (Liber Leviticus 13, 30)
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit. (Liber Leviticus 13, 34)
et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: (Liber Iob 19, 26)
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: (Liber Psalmorum 37, 4)
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. (Liber Psalmorum 37, 8)
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. (Liber Ecclesiasticus 40, 8)
In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. (Liber Ecclesiasticus 44, 21)
In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. (Liber Ecclesiasticus 45, 4)
et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)
Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 2)