Trouvé 265 Résultats pour: Caput
et dixit: Una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo. (Liber Iudith 14, 16)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. (Liber Esther 1, 11)
debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum: (Liber Esther 6, 8)
Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci, (Liber Esther 9, 25)
Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. (Liber Esther 14, 2)
Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei, (Liber Esther 14, 16)
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. (Liber Esther 15, 10)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. (Liber Iob 10, 15)
consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ; (Liber Iob 16, 5)
Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, (Liber Iob 20, 6)
Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. (Liber Iob 20, 16)
