Trouvé 1312 Résultats pour: Bonum Terram
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Et exiit fama hæc in universam terram illam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 26)
Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)