Mosaico decorativo

Trouvé 1312 Résultats pour: Bonum Terram

  • Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter: hæc de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. (Prophetia Ezechielis 38, 8)

  • Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 9)

  • et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro ; vectes et portæ non sunt eis: (Prophetia Ezechielis 38, 11)

  • Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog ! (Prophetia Ezechielis 38, 16)

  • Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. (Prophetia Ezechielis 38, 18)

  • Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: (Prophetia Ezechielis 38, 19)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram. (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus. (Prophetia Ezechielis 39, 12)

  • Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient. (Prophetia Ezechielis 39, 14)

  • Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. (Prophetia Ezechielis 39, 15)

  • Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram. (Prophetia Ezechielis 39, 16)

  • Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. (Prophetia Ezechielis 39, 28)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina