Mosaico decorativo

Trouvé 5022 Résultats pour: Arca Autem Noe

  • Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)

  • Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)

  • Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. (Evangelium secundum Lucam 11, 29)

  • Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)

  • Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. (Evangelium secundum Lucam 11, 38)

  • Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)

  • Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Lucam 11, 42)

  • Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)

  • Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. (Evangelium secundum Lucam 11, 47)

  • Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. (Evangelium secundum Lucam 11, 48)

  • Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, (Evangelium secundum Lucam 11, 53)

  • Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. (Evangelium secundum Lucam 12, 1)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina