Trouvé 50 Résultats pour: Aquilonis

  • Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 6)

  • Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: cœtus magnus, et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)

  • Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël. (Prophetia Ezechielis 39, 2)

  • Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine. (Prophetia Ezechielis 40, 20)

  • Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 23)

  • Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis. (Prophetia Ezechielis 40, 44)

  • Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. (Prophetia Ezechielis 40, 46)

  • et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 11)

  • In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, (Prophetia Ezechielis 42, 2)

  • Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. (Prophetia Ezechielis 42, 11)

  • Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum. (Prophetia Ezechielis 42, 17)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina